Dare denegaris; ibit ad illud ilico, Quo maxime apud te se valere sentiet: Abiturum se abs te esse ilico minabitur. MENEDEMUS Videre verum, atque ita uti res est, dicere. CHREMES Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis, Dum id quaero tibi qui filium restituerem. MENEDEMUS Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme. CHREMES Paratus sum. MENEDEMUS Scin quid nunc facere te volo? CHREMES Dic. MENEDEMUS Quod sensisti illos me incipere fallere. Id ut maturent facere: cupio illi dare Quod vult: cupio iam videre. CHREMES Operam dabo. Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito Vicini nostri hic ambigunt de finibus: Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram Operam daturum me, hodie non posse his dare. Continuo hic adero. MENEDEMUS Ita quaeso. Di vestram fidem! Ita comparatam esse hominum naturam omnium, Aliena ut melius videant et diiudicent Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio