Dum illum modo habeam mecum. CHREMES Si certum est tibi Sic facere, illud permagni referre arbitror, Ut ne cientem sentiat te id sibi dare. MENEDEMUS Quid faciam? CHREMES Quidvis potius quam quod cogitas: Per alium quemvis ut des; falli te sinas Technis per servulum; etsi subsensi id quoque, Illos ibi esse et id agere inter se clanculum. Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt Consilia ad adolescentes: et tibi perdere Talentum hoc pacto satius est quam illo minam. Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo Minimo periclo id demus adolescentulo. Nam si semel tuum animum ille intellexerit, Prius proditurum te tuam vitam, et prius Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui, Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris! Tibi autem porro ut non sit suave vivere: Nam deteriores omnes sumus licentia. Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id Putabit, pravum siet an rectum quod petet. Tu rem perire et ipsum non poteris pati.