Sic est. MENEDEMUS Venit? CHREMES Certe. MENEDEMUS Clinia Meus venit? CHREMES Dixi. MENEDEMUS Eamus: duc me ad eum, obsecro. CHREMES Non vult te scire se redisse etiam, et tuum Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet, Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. MENEDEMUS Non tu ei dixisti ut essem? CHREMES Non. MENEDEMUS Quamobrem, Chreme? CHREMES Quia pessime istoc in te atque in illum consulis, Si te tam leni et victo animo esse ostenderis. MENEDEMUS Non possum: satis iam satis pater durus fui. CHREMES Ah! Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, Aut largitate nimia, aut parsimonia. In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides. Primum; olim potius quam paterere filium Commetare ad mulierculam, quae paululo Tum erat contenta, cuique erant grata omnia, Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis Postilla coepit victum vulgo quaerere. Nunc cum sine magno intertrimento non potest Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem, Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat; Nedum tu possis. MENEDEMUS Estne ea intus? CHREMES Sit rogas? Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet. Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi Quid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum, Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide. Relevi dolia omnia, omnes serias; Omnes sollicitos habui: atque haec una nox. Quid te futurum censes quem assidue exedent? Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est, Menedeme, fortunarum. MENEDEMUS Faciat quod libet: Sumat, consumat, perdat, decretum est pati, Dum illum modo habeam mecum. CHREMES Si certum est tibi Sic facere, illud permagni referre arbitror,