Sic est. MENEDEMUS Venit? CHREMES Certe. MENEDEMUS Clinia Meus venit? CHREMES Dixi. MENEDEMUS Eamus: duc me ad eum, obsecro. CHREMES Non vult te scire se redisse etiam, et tuum Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet, Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. MENEDEMUS Non tu ei dixisti ut essem? CHREMES Non. MENEDEMUS Quamobrem, Chreme? CHREMES Quia pessime istoc in te atque in illum consulis, Si te tam leni et victo animo esse ostenderis. MENEDEMUS Non possum: satis iam satis pater durus fui. CHREMES Ah! Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, Aut largitate nimia, aut parsimonia. In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides. Primum; olim potius quam paterere filium Commetare ad mulierculam, quae paululo Tum erat contenta, cuique erant grata omnia,