Dici, diem adimere aegritudinem hominibus: Nam mihi quidem quotidie augescit magis De filio aegritudo; et quanto diutius Abest, magis cupio tanto et magis desidero. CHREMES Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar. Menedeme, salve: nuntium apporto tibi, Cuius maxime te fieri participem cupis. MENEDEMUS Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme? CHREMES Valet atque vivit. MENEDEMUS Ubinam est, quaeso? CHREMES Apud me domi. MENEDEMUS Meus gnatus? CHREMES Sic est. MENEDEMUS Venit? CHREMES Certe. MENEDEMUS Clinia Meus venit? CHREMES Dixi. MENEDEMUS Eamus: duc me ad eum, obsecro. CHREMES Non vult te scire se redisse etiam, et tuum Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet, Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. MENEDEMUS Non tu ei dixisti ut essem? CHREMES Non. MENEDEMUS Quamobrem, Chreme? CHREMES Quia pessime istoc in te atque in illum consulis, Si te tam leni et victo animo esse ostenderis. MENEDEMUS Non possum: satis iam satis pater durus fui. CHREMES Ah! Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,