Ut aliqua pars laboris minuatur mihi. Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni: Si qua laboriosa est, ad me curritur; Sin lenis est, ad alium defertur gregem. In hac est pura oratio. Experimini In utramque partem ingenium quid possit meum. Si nunquam avare pretium statui arti meae, Et eum esse quaestum in animum induxi maximum, Quam maxime servire vestris commodis; Exemplum statuite in me, ut adolescentuli Vobis placere studeant potius quam sibi. (CHREMES. MENEDEMUS.) CHREMES Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est, Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es, Nec rei fere sane amplius quicquam fuit; Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua. Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus Meliorem, neque preti maioris, nemo habet;