Syre, vix suffero. Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui? SYRUS Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit. BACCHIS Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos? ANTIPHILA Ah, retine me, obsecro. BACCHIS Amabo, quid tibi est? ANTIPHILA Disperii, perii misera. BACCHIS Quid stupes, Antiphila? ANTIPHILA Videon Cliniam an non? BACCHIS Quem vides? CLINIA Salve, anime mi. ANTIPHILA O mi exspectate, salve. CLINIA Ut vales? ANTIPHILA Salvum advenisse gaudeo. CLINIA Teneone te, Antiphila, maxime animo exoptata meo? SYRUS Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex. (CHREMES. MENEDEMUS.) CHREMES Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo. Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier Eius abitu, celem tam insperatum gaudium, Cum illi pericli nihil ex indicio siet? Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem; Ita ut filium meum amico atque aequali suo Video inservire, et socium esse in negotiis; Nos quoque senes est aequum senibus obsequi. MENEDEMUS Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio