Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis: Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves Praeterquam tui carendum quod erat. SYRUS Credo. CLINIA Syre, vix suffero. Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui? SYRUS Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit. BACCHIS Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos? ANTIPHILA Ah, retine me, obsecro. BACCHIS Amabo, quid tibi est? ANTIPHILA Disperii, perii misera. BACCHIS Quid stupes, Antiphila? ANTIPHILA Videon Cliniam an non? BACCHIS Quem vides? CLINIA Salve, anime mi. ANTIPHILA O mi exspectate, salve. CLINIA Ut vales? ANTIPHILA Salvum advenisse gaudeo. CLINIA Teneone te, Antiphila, maxime animo exoptata meo? SYRUS Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex. (CHREMES. MENEDEMUS.) CHREMES Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium