Sed istunc exora ut suam esse assimulet. CLINIA Scilicet Facturum me esse: in eum iam res rediit locum Ut sit necessus. CLITIPHO Amo te merito, Clinia. CLINIA Verum illa ne quid titubet. SYRUS Perdocta est probe. CLITIPHO At hoc demiror, qui tam facile potueris Persuadere illi quae solet quos spernere! SYRUS In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est Primum: nam quendam misere offendi militem Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum, Ut illius animum cupidum inopia incenderet; Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum. Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas: Patrem novisti ad has res quam sit perspicax: Ego te autem novi quam esse soleas impotens: Inversa verba, eversas cervices tuas, Gemitus, screatus, tussis, risus abstine. CLITIPHO Laudabis. SYRUS Vide sis. CLITIPHO Tutemet mirabere. SYRUS Sed quam cito sunt consecutae mulieres! CLITIPHO Ubi sunt? cur retines? SYRUS Iam nunc haec non est tua. CLITIPHO Scio; apud patrem: at nunc interim. SYRUS Nihilo magis. CLITIPHO Sine. SYRUS Non sinam, inquam. CLITIPHO Quaeso, paulisper.