Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre. SYRUS Concaluit: quid vis? CLITIPHO Redi, redi. SYRUS Adsum: dic quid est? Iam hoc quoque negabis tibi placere? CLITIPHO Immo, Syre, Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi. Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide. SYRUS Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho; Quasi istic minor mea res agatur quam tua. Hic si quid nobis forte adversi evenerit, Tibi erunt parata verba, huic homini verbera; Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi. Sed istunc exora ut suam esse assimulet. CLINIA Scilicet Facturum me esse: in eum iam res rediit locum Ut sit necessus. CLITIPHO Amo te merito, Clinia. CLINIA Verum illa ne quid titubet. SYRUS Perdocta est probe. CLITIPHO At hoc demiror, qui tam facile potueris Persuadere illi quae solet quos spernere! SYRUS In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est