Sine periclo esse. CLITIPHO Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi. SYRUS Maxime. Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum. CLITIPHO Hem! Quid dixti? SYRUS Ademtum tibi iam faxo omnem metum, In aurem utramvis otiose ut dormias. CLITIPHO Quid ago nunc? CLINIA Tune? quod boni est— CLITIPHO Syre, dic modo Verum. SYRUS Age modo, hodie sero ac nequicquam voles. CLINIA Datur: fruare dum licet, nam nescias— CLITIPHO Syre, inquam. SYRUS Perge porro; tamen istuc ago. Eius sit potestas posthac an nunquam tibi. CLITIPHO Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre. SYRUS Concaluit: quid vis? CLITIPHO Redi, redi. SYRUS Adsum: dic quid est? Iam hoc quoque negabis tibi placere? CLITIPHO Immo, Syre, Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi. Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide. SYRUS Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho; Quasi istic minor mea res agatur quam tua. Hic si quid nobis forte adversi evenerit, Tibi erunt parata verba, huic homini verbera; Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.