Narrare occipit? CLINIA Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi. SYRUS Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, Clitipho, es; neque ferri potis est. CLINIA Audiendum hercle est: tace. SYRUS Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici: Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis; Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere: Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt. Harum duarum conditionum nunc utram malis vide; Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio: Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est. Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via; Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi. Quid aliud tibi vis? CLITIPHO Siquidem hoc fit. SYRUS Siquidem. Experiundo scies. CLITIPHO Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est? SYRUS Adsimulabimus Tuam amicam huius esse. CLITIPHO Pulchre: cedo quid hic faciet sua? An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum? SYRUS Immo ad tuam matrem abducetur.