Quas, malum, ambages mihi Narrare occipit? CLINIA Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi. SYRUS Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, Clitipho, es; neque ferri potis est. CLINIA Audiendum hercle est: tace. SYRUS Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici: Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis; Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere: Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt. Harum duarum conditionum nunc utram malis vide; Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio: Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est. Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via; Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi. Quid aliud tibi vis? CLITIPHO Siquidem hoc fit. SYRUS Siquidem. Experiundo scies. CLITIPHO Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est? SYRUS Adsimulabimus Tuam amicam huius esse. CLITIPHO Pulchre: cedo quid hic faciet sua? An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum? SYRUS Immo ad tuam matrem abducetur. CLITIPHO Quid eo? SYRUS Longum est, Clitipho, Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est. CLITIPHO Fabulae! Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum. SYRUS Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini