Qui nuper fecit servo currenti in via Decesse populum. Cur insano serviat? De illius peccatis plura dicet cum dabit Alias novas, nisi finem maledictis facit. Adeste aequo animo; date potestatem mihi Statariam agere ut liceat per silentium; Ne semper servus currens, iratus senex, Edax parasitus, sycophanta autem impudens, Avarus leno, assidue agendi sint mihi, Clamore summo, cum labore maximo. Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite, Ut aliqua pars laboris minuatur mihi. Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni: Si qua laboriosa est, ad me curritur; Sin lenis est, ad alium defertur gregem. In hac est pura oratio. Experimini In utramque partem ingenium quid possit meum. Si nunquam avare pretium statui arti meae, Et eum esse quaestum in animum induxi maximum, Quam maxime servire vestris commodis; Exemplum statuite in me, ut adolescentuli Vobis placere studeant potius quam sibi. CHREMES. MENEDEMUS. Ch. Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est, Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es, Nec rei fere sane amplius quicquam fuit; Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.