Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio: Ita timui. CLITIPHO At ego nihil esse scibam, Clinia. Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera? SYRUS Adducimus tuam Bacchidem. CLITIPHO Hem, quid? Bacchidem? Eho sceleste, quo illam ducis? SYRUS Quo ego illam? ad nos scilicet. CLITIPHO Ad patremne? SYRUS Ad eum ipsum. CLITIPHO O hominis impudentem audaciam! SYRUS Heus tu, Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile. CLITIPHO Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus; Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim. Quid illo facias? SYRUS At enim. CLITIPHO Quid enim? SYRUS Si sinas, dicam. CLINIA Sine. CLITIPHO Sino. SYRUS Ita res est haec nunc, quasi cum.— CLITIPHO Quas, malum, ambages mihi