Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam? Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam, Quum eius tam negliguntur internuntii: Nam disciplina est eisdem munerarier Ancillas primum ad dominas qui affectant viam. CLINIA Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas? SYRUS Ubi dicimus redisse te, et rogare uti Veniret ad te, mulier telam deserit Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut Facile scires desiderio id fieri tuo. CLINIA Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio: Ita timui. CLITIPHO At ego nihil esse scibam, Clinia. Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera? SYRUS Adducimus tuam Bacchidem. CLITIPHO Hem, quid? Bacchidem? Eho sceleste, quo illam ducis? SYRUS Quo ego illam? ad nos scilicet. CLITIPHO Ad patremne? SYRUS Ad eum ipsum. CLITIPHO O hominis impudentem audaciam! SYRUS Heus tu, Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile. CLITIPHO Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus; Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim. Quid illo facias? SYRUS At enim. CLITIPHO Quid enim? SYRUS Si sinas, dicam. CLINIA Sine. CLITIPHO Sino. SYRUS Ita res est haec nunc, quasi cum.— CLITIPHO Quas, malum, ambages mihi Narrare occipit? CLINIA Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi. SYRUS Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, Clitipho, es; neque ferri potis est. CLINIA Audiendum hercle est: tace. SYRUS Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici: Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis; Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere: Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt. Harum duarum conditionum nunc utram malis vide; Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio: Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est. Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via; Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi.