Capillus passus, prolixus, circum caput Reiectus negligenter: pax. CLINIA Syre mi, obsecro, Ne me in laetitiam frustra coniicias. SYRUS Anus Subtemen nebat: praeterea una ancillula Erat; ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie. CLITIPHO Si haec sunt, Clinia, Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam? Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam, Quum eius tam negliguntur internuntii: Nam disciplina est eisdem munerarier Ancillas primum ad dominas qui affectant viam. CLINIA Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas? SYRUS Ubi dicimus redisse te, et rogare uti Veniret ad te, mulier telam deserit Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut Facile scires desiderio id fieri tuo. CLINIA Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio: Ita timui. CLITIPHO At ego nihil esse scibam, Clinia. Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera? SYRUS Adducimus tuam Bacchidem. CLITIPHO Hem, quid? Bacchidem? Eho sceleste, quo illam ducis? SYRUS Quo ego illam? ad nos scilicet. CLITIPHO Ad patremne? SYRUS Ad eum ipsum. CLITIPHO O hominis impudentem audaciam! SYRUS Heus tu, Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile. CLITIPHO Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus; Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.