Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi; Nulla mala re esse expolitam muliebri; Capillus passus, prolixus, circum caput Reiectus negligenter: pax. CLINIA Syre mi, obsecro, Ne me in laetitiam frustra coniicias. SYRUS Anus Subtemen nebat: praeterea una ancillula Erat; ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie. CLITIPHO Si haec sunt, Clinia, Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam? Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam, Quum eius tam negliguntur internuntii: Nam disciplina est eisdem munerarier Ancillas primum ad dominas qui affectant viam. CLINIA Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas? SYRUS Ubi dicimus redisse te, et rogare uti Veniret ad te, mulier telam deserit Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut Facile scires desiderio id fieri tuo.