Propera. SYRUS Iam primum omnium, Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores: Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium, Continuo hic se coniecit intro: ego consequor. Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit. Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia, Quo studio vitam suam te absente exegerit, Ubi de improviso interventum est mulieri: Nam ea res dedit tum existimandi copiam Quotidianae vitae consuetudinem, Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime: Texentem telam studiose ipsam offendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri, Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua; Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi; Nulla mala re esse expolitam muliebri; Capillus passus, prolixus, circum caput Reiectus negligenter: pax. CLINIA Syre mi, obsecro, Ne me in laetitiam frustra coniicias. SYRUS Anus Subtemen nebat: praeterea una ancillula Erat; ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie. CLITIPHO Si haec sunt, Clinia, Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam? Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam, Quum eius tam negliguntur internuntii: