Quod malim quam me hoc falso suspicarier. SYRUS Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit: Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae Dum narrat forte audivi. CLITIPHO Quaenam est altera? SYRUS Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho: Post istuc veniam. CLITIPHO Propera. SYRUS Iam primum omnium, Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores: Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium, Continuo hic se coniecit intro: ego consequor. Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit. Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia, Quo studio vitam suam te absente exegerit, Ubi de improviso interventum est mulieri: Nam ea res dedit tum existimandi copiam Quotidianae vitae consuetudinem, Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime: Texentem telam studiose ipsam offendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri, Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;