Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius? Sed video eccos quos volebam. CLINIA O Iupiter, ubinam est fides? Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis; Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens; Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere; Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui. Nemo est miserior me. SYRUS Hic de nostris verbis errat videlicet Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis: Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit; Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus. CLINIA Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est Quod malim quam me hoc falso suspicarier. SYRUS Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit: Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae Dum narrat forte audivi. CLITIPHO Quaenam est altera? SYRUS Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho: Post istuc veniam. CLITIPHO Propera. SYRUS Iam primum omnium, Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores: Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium, Continuo hic se coniecit intro: ego consequor. Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit. Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia, Quo studio vitam suam te absente exegerit, Ubi de improviso interventum est mulieri: Nam ea res dedit tum existimandi copiam Quotidianae vitae consuetudinem, Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime: Texentem telam studiose ipsam offendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri, Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua; Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi; Nulla mala re esse expolitam muliebri; Capillus passus, prolixus, circum caput Reiectus negligenter: pax. CLINIA Syre mi, obsecro, Ne me in laetitiam frustra coniicias. SYRUS Anus Subtemen nebat: praeterea una ancillula Erat; ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie. CLITIPHO Si haec sunt, Clinia,