Vae misero mihi, quanta de spe decidi! CLITIPHO Quid istuc? quae res te sollicitat autem? CLINIA Rogitas quid siet? Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula Hic reliqui. Unde ea esse censes? CLITIPHO Vah! nunc demum intelligo. SYRUS Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio. Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius? Sed video eccos quos volebam. CLINIA O Iupiter, ubinam est fides? Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis; Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens; Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere; Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui. Nemo est miserior me. SYRUS Hic de nostris verbis errat videlicet Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis: Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit; Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus. CLINIA Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est Quod malim quam me hoc falso suspicarier. SYRUS Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit: Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae Dum narrat forte audivi. CLITIPHO Quaenam est altera? SYRUS Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho: Post istuc veniam.