Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala; Cui nihil iam praeter pretium dulce est. CLITIPHO Clinia. CLINIA Hei misero mihi! CLITIPHO Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens? CLINIA Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali. CLITIPHO Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet? CLINIA Si nihil mali esset, iam hic adessent. CLITIPHO Iam aderunt. CLINIA Quando istuc erit? CLITIPHO Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: Dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLINIA O Clitipho, Timeo. CLITIPHO Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi. (SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.) SYRUS Ain tu? DROMO Sic est. SYRUS Verum interea dum sermones caedimus, Illae sunt relictae. CLITIPHO Mulier tibi adest; audin, Clinia? CLINIA Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho. DROMO Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem Ducunt secum. CLINIA Perii. Unde illi sunt ancillae? CLITIPHO Men rogas? SYRUS Non oportuit relictas: portant quid rerum! CLINIA Hei mihi. SYRUS Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam. Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam, Propera: quid stas?