Nunc ait, Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet: Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam. Magis nunc me amicae dicta stimulant: Da mihi, atque affer mihi; Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior: Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae. Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis. Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere. Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater. (CLINIA. CLITIPHO.) CLINIA Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio, Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit. Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant; Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala; Cui nihil iam praeter pretium dulce est. CLITIPHO Clinia. CLINIA Hei misero mihi! CLITIPHO Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens? CLINIA Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali. CLITIPHO Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet? CLINIA Si nihil mali esset, iam hic adessent. CLITIPHO Iam aderunt. CLINIA Quando istuc erit? CLITIPHO Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: Dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLINIA O Clitipho, Timeo. CLITIPHO Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi. (SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.) SYRUS Ain tu? DROMO Sic est. SYRUS Verum interea dum sermones caedimus, Illae sunt relictae. CLITIPHO Mulier tibi adest; audin, Clinia? CLINIA Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho. DROMO Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem Ducunt secum. CLINIA Perii. Unde illi sunt ancillae? CLITIPHO Men rogas? SYRUS Non oportuit relictas: portant quid rerum! CLINIA Hei mihi. SYRUS Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam. Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam, Propera: quid stas? CLINIA Vae misero mihi, quanta de spe decidi! CLITIPHO Quid istuc? quae res te sollicitat autem? CLINIA Rogitas quid siet? Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula Hic reliqui. Unde ea esse censes? CLITIPHO Vah! nunc demum intelligo. SYRUS Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.