Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit. Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre; Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus; Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam. Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora! Nunc ait, Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet: Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam. Magis nunc me amicae dicta stimulant: Da mihi, atque affer mihi; Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior: Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae. Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis. Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere. Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater. (CLINIA. CLITIPHO.) CLINIA Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio, Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit. Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant; Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala; Cui nihil iam praeter pretium dulce est. CLITIPHO Clinia. CLINIA Hei misero mihi! CLITIPHO Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens? CLINIA Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.