Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis. Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier: Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia. Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet. CLITIPHO Ita credo. CHREMES Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet. Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius. (CLITIPHO.) CLITIPHO Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices, Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes, Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia. Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit. Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre; Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus; Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam. Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora! Nunc ait, Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet: Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam. Magis nunc me amicae dicta stimulant: Da mihi, atque affer mihi; Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior: Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae. Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis. Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere. Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater. (CLINIA. CLITIPHO.) CLINIA Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio, Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit. Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;