Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet: Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala. CLITIPHO Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater. CHREMES Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile. CLITIPHO Quid tute tecum? CHREMES Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem: Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum? Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere? Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis. Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier: Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia. Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet. CLITIPHO Ita credo. CHREMES Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet. Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius. (CLITIPHO.) CLITIPHO Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices, Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes, Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.