Neque se pigere: et deinde facturum autumat. Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi Licere id facere quod illi fecerunt putat. Tum quod malevolus vetus poeta dictitat, Repente ad studium hunc se applicasse musicum, Amicum ingenio fretum, haud natura sua; Arbitrium vestrum, vestra existimatio Valebit; quamobrem omnes vos oratos volo, Ne plus iniquum possit quam aequum oratio. Facite aequi sitis: date crescendi copiam Novarum qui spectandi faciunt copiam Sine vitiis; ne ille pro se dictum existimet, Qui nuper fecit servo currenti in via Decesse populum. Cur insano serviat? De illius peccatis plura dicet cum dabit Alias novas, nisi finem maledictis facit. Adeste aequo animo; date potestatem mihi Statariam agere ut liceat per silentium; Ne semper servus currens, iratus senex, Edax parasitus, sycophanta autem impudens, Avarus leno, assidue agendi sint mihi, Clamore summo, cum labore maximo. Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,