Quid ais? CLITIPHO Advenientem, e navi egredientem, ilico Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia Fuit semper familiaritas. CHREMES Voluptatem magnam nuntias. Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius; Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi: Atque etiam nunc tempus est. CLITIPHO Cave faxis: non opus est, pater. CHREMES Quapropter? CLITIPHO Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit; Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae: Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit. CHREMES Scio. CLITIPHO Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum. CHREMES Quid narrat? CLITIPHO Quid ille? miserum se esse. CHREMES Miserum? quem minus crederes? Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona; Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias? Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet: Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala. CLITIPHO Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater. CHREMES Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile. CLITIPHO Quid tute tecum? CHREMES Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem: Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum? Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?