Audivi esse in Asia. CLITIPHO Non est, pater: Apud nos est. CHREMES Quid ais? CLITIPHO Advenientem, e navi egredientem, ilico Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia Fuit semper familiaritas. CHREMES Voluptatem magnam nuntias. Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius; Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi: Atque etiam nunc tempus est. CLITIPHO Cave faxis: non opus est, pater. CHREMES Quapropter? CLITIPHO Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit; Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae: Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit. CHREMES Scio. CLITIPHO Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum. CHREMES Quid narrat? CLITIPHO Quid ille? miserum se esse. CHREMES Miserum? quem minus crederes? Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona; Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?