Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo. MENEDEMUS Non possum. CHREMES Cur non? quaeso, tandem aliquantulum Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius. MENEDEMUS Non convenit qui illum ad laborem impulerim Nunc me ipsum fugere. CHREMES Sicine est sententia? MENEDEMUS Sic. CHREMES Bene vale. MENEDEMUS Et tu. CHREMES Lacrimas excussit mihi, Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est, Monere oportet me hunc vicinum Phaniam, Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est. Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror. Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero. (CLITIPHO. CHREMES.) CLITIPHO Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant: Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio: Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas. CHREMES Quicum loquitur filius? CLITIPHO Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis. CHREMES Quid id est? CLITIPHO Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? CHREMES Probe. CLITIPHO Huic filium scis esse? CHREMES Audivi esse in Asia. CLITIPHO Non est, pater: Apud nos est.