Faciundo facile sumtum exercerent suum: Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico Aedes mercede; quasi talenta ad quindecim Coegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo. Decrevi tantisper me minus iniuriae, Chreme, meo gnato facere dum fiam miser; Nec fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps. CHREMES Ingenio te esse in liberos leni puto, Et illum obsequentem si quis recte aut commode Tractaret. Verum nec tu illum satis noveras, Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur. Tu illum numquam ostendisti quanti penderes, Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri; Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi. MENEDEMUS Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est. CHREMES Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi Salvum affuturum esse hic confido propediem. MENEDEMUS Utinam ita Di faxint. CHREMES Facient: nunc, si commodum est, Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo. MENEDEMUS Non possum. CHREMES Cur non? quaeso, tandem aliquantulum Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius. MENEDEMUS Non convenit qui illum ad laborem impulerim Nunc me ipsum fugere. CHREMES Sicine est sententia? MENEDEMUS Sic. CHREMES Bene vale. MENEDEMUS Et tu. CHREMES Lacrimas excussit mihi, Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est, Monere oportet me hunc vicinum Phaniam, Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est. Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror. Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero. (CLITIPHO. CHREMES.) CLITIPHO Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant: Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio: Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas. CHREMES Quicum loquitur filius? CLITIPHO Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis. CHREMES Quid id est? CLITIPHO Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? CHREMES Probe. CLITIPHO Huic filium scis esse? CHREMES Audivi esse in Asia. CLITIPHO Non est, pater: