Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est, Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea. Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam colet Inopem, carens patria ob meas iniurias, Interea usque illi de me supplicium dabo, Laborans, quaerens, parcens, illi serviens. Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia, Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico Faciundo facile sumtum exercerent suum: Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico Aedes mercede; quasi talenta ad quindecim Coegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo. Decrevi tantisper me minus iniuriae, Chreme, meo gnato facere dum fiam miser; Nec fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps. CHREMES Ingenio te esse in liberos leni puto, Et illum obsequentem si quis recte aut commode Tractaret. Verum nec tu illum satis noveras, Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur. Tu illum numquam ostendisti quanti penderes, Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri; Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi. MENEDEMUS Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est. CHREMES Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi Salvum affuturum esse hic confido propediem. MENEDEMUS Utinam ita Di faxint. CHREMES Facient: nunc, si commodum est,