Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii, Domum revertor moestus, atque animo fere Perturbato, atque incerto prae aegritudine: Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt; Video alios festinare, lectos sternere, Coenam apparare: pro se quisque sedulo Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam. Ubi video haec, coepi cogitare: Hem! tot mea Solius solliciti sint causa, ut me unum expleant? Ancillae tot me vestiant? sumtus domi Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum, Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius, Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est, Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea. Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam colet Inopem, carens patria ob meas iniurias, Interea usque illi de me supplicium dabo, Laborans, quaerens, parcens, illi serviens. Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia, Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico Faciundo facile sumtum exercerent suum: