Age quaeso ne tam offirma te, Chreme. CHREMES Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere. MENEDEMUS Facis ut te decet. CHREMES Ea lege hoc adeo faciam; si facit Quod ego hunc aequum censeo. CLITIPHO Pater, omnia faciam: impera. CHREMES Uxorem ut ducas. CLITIPHO Pater! CHREMES Nihil audio. MENEDEMUS Ad me recipio: Faciet. CHREMES Nihil etiam audio ipsum. CLITIPHO Perii! SOSTRATA An dubitas, Clitipho? CHREMES Immo utrum vult. MENEDEMUS Faciet omnia. SOSTRATA Haec dum incipias gravia sunt, Dumque ignores: ubi cognoris, facilia. CLITIPHO Faciam, pater. SOSTRATA Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam quam tu facile ames; Filiam Phanocratae nostri. CLITIPHO Rufamne illam virginem, Caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater. CHREMES Heia, ut elegans est! credas animum ibi esse. SOSTRATA Aliam dabo. CLITIPHO Quid istic? quandoquidem ducenda est, egomet habeo propemodum Quam volo. SOSTRATA Nunc laudo te, gnate. CLITIPHO Archonidi huius filiam. SOSTRATA Perplacet. CLITIPHO Pater, hoc nunc restat. CHREMES Quid? CLITIPHO Syro ignoscas volo Quae mea causa fecit. CHREMES Fiat. Ω Vos valete, et plaudite!