Sum. SOSTRATA Miseram me! hocine quaesisti, obsecro? Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es. Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam. CHREMES At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam. CLITIPHO Quos? CHREMES Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito. CLITIPHO Non sunt haec parentis dicta. CHREMES Non si ex capite sis meo Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri. SOSTRATA Di istaec prohibeant. CHREMES Deos nescio: ego quod potero sedulo. Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit. Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo Puduit facere. CLITIPHO Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi, Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio. (MENEDEMUS. CHREMES. CLITIPHO. SOSTRATA.) MENEDEMUS Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum, Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. Optime Ipsos video. CHREMES Ehem, Menedeme, cur non arcessi iubes Filiam, et quod dotis dixi firmas? SOSTRATA Mi vir, te obsecro Ne facias. CLITIPHO Pater, obsecro ut mihi ignoscas. MENEDEMUS Da veniam, Chreme: Sine te exoret. CHREMES Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? Non faciam. MENEDEMUS At id nos non sinemus. CLITIPHO Si me vivum vis, pater, Ignosce. SOSTRATA Age, Chreme mi.