In qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SOSTRATA Ego nescio? CHREMES Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio. SOSTRATA Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules. CHREMES Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen. SOSTRATA Facies? CHREMES Verum. SOSTRATA Non vides quantum mali ex ea re excites? Subditum se suspicatur. CHREMES Subditum, ain tu? SOSTRATA Certe sic erit, inquam, mi vir. CHREMES Confitere tuum non esse. SOSTRATA Au obsecro te, istuc inimicis siet. Egon confitear meum non esse filium qui sit meus? CHREMES Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum? SOSTRATA Quod filia est inventa? CHREMES Non; sed, quod magis credendum siet, Id quod est consimilis moribus, Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe; Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi. Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium. Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas. (CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.) CLITIPHO Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro, Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei: Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi. SOSTRATA Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum, Alienum esse te. CLITIPHO Sum. SOSTRATA Miseram me! hocine quaesisti, obsecro? Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es. Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam. CHREMES At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam. CLITIPHO Quos? CHREMES Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito. CLITIPHO Non sunt haec parentis dicta. CHREMES Non si ex capite sis meo Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri. SOSTRATA Di istaec prohibeant. CHREMES Deos nescio: ego quod potero sedulo. Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit. Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo Puduit facere. CLITIPHO Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi, Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.