Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam: Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo. (SOSTRATA. CHREMES.) SOSTRATA Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali: Idque adeo miror quomodo Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit. CHREMES Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita mea Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata? At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias: In qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SOSTRATA Ego nescio? CHREMES Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio. SOSTRATA Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules. CHREMES Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen. SOSTRATA Facies? CHREMES Verum. SOSTRATA Non vides quantum mali ex ea re excites? Subditum se suspicatur. CHREMES Subditum, ain tu? SOSTRATA Certe sic erit, inquam, mi vir. CHREMES Confitere tuum non esse. SOSTRATA Au obsecro te, istuc inimicis siet. Egon confitear meum non esse filium qui sit meus? CHREMES Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum? SOSTRATA Quod filia est inventa? CHREMES Non; sed, quod magis credendum siet, Id quod est consimilis moribus, Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe; Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi. Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium. Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas. (CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.) CLITIPHO Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro, Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei: Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi. SOSTRATA Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum, Alienum esse te.