Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit. Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari? CHARINUS Quid illud gaudi est? PAMPHILUS Davum video: nemo est quem mallem omnium; Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia. (DAVUS. PAMPHILUS. CHARINUS.) DAVUS Pamphilus ubinam hic est? PAMPHILUS Dave. DAVUS Quis homo est? PAMPHILUS Ego sum. DAVUS O Pamphile. PAMPHILUS Nescis quid mihi obtigerit. DAVUS Certe; sed quid mihi obtigerit scio. PAMPHILUS Et quidem ego. DAVUS More hominum evenit ut quod sim nactus mali Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni. PAMPHILUS Mea Glycerium suos parentes repperit. DAVUS O factum bene! CHARINUS Hem! PAMPHILUS Pater amicus summus nobis. DAVUS Quis? PAMPHILUS Chremes. DAVUS Narras probe. PAMPHILUS Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam. CHARINUS Num ille somniat Ea quae vigilans voluit? PAMPHILUS Tum de puero Dave? DAVUS Ah desine. Solus est quem diligunt Di.