Quidnam? SIMO Vinctus est. PAMPHILUS Pater non recte vinctus est. SIMO Haud ita iussi. PAMPHILUS Iube solvi obsecro. SIMO Age fiat. PAMPHILUS At matura. SIMO Eo intro. PAMPHILUS O faustum et felicem hunc diem! (CHARINUS. PAMPHILUS.) CHARINUS Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum. PAMPHILUS Aliquis forsan me putet Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet. Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas