Quid restat, pater? SIMO Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam. PAMPHILUS O lepidum patrem! De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes. CHREMES Causa optima est, Nisi quid pater ait aliud. PAMPHILUS Nempe. SIMO Id scilicet. CHREMES Dos Pamphile est Decem talenta. PAMPHILUS Accipio. CHREMES Propero ad filiam. Eho mecum Crito: Nam illam me credo haud nosse. SIMO Cur non illam huc transferri iubes? PAMPHILUS Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti. SIMO Non potest. PAMPHILUS Qui non potest? SIMO Quia habet aliud magis ex sese et maius. PAMPHILUS Quidnam? SIMO Vinctus est. PAMPHILUS Pater non recte vinctus est. SIMO Haud ita iussi. PAMPHILUS Iube solvi obsecro. SIMO Age fiat. PAMPHILUS At matura. SIMO Eo intro. PAMPHILUS O faustum et felicem hunc diem! (CHARINUS. PAMPHILUS.) CHARINUS Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum. PAMPHILUS Aliquis forsan me putet Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet.