Quid tu ais? PAMPHILUS Arrige aures Pamphile. SIMO Qui credis? CHREMES Phania ille frater meus fuit. SIMO Noram et scio. CHREMES Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur. Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio Quid illo sit factum. PAMPHILUS Vix sum apud me, ita animus commotus est metu, Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono. SIMO Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo. PAMPHILUS Credo pater. CHREMES At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet. PAMPHILUS Dignus es Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris. CRITO Quid istuc est? CHREMES Nomen non convenit. CRITO Fuit hercle huic aliud parvae. CHREMES Quid Crito? Numquid meministi? CRITO Id quaero. PAMPHILUS Egone huius memoriam patiar meae Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi? Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est. CRITO Ipsa est. CHREMES Ea est. PAMPHILUS Ex ipsa millies audivi. SIMO Omnes nos gaudere hoc Chreme Te credo credere. CHREMES Ita me Di ament, credo.