Rhamnusium se aiebat esse. Ch. O Iupiter! Cr. Eadem haec Chreme Multi alii in Andro tum audivere. Ch. Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi, Quid eam tum? suamne esse aibat? Cr. Non. Ch. Cuiam igitur? Cr. Fratris filiam. Ch. Certe mea est. Cr. Quid ais? Si. Quid tu ais? Pa. Arrige aures Pamphile. Si. Qui credis? Ch. Phania ille frater meus fuit. Si. Noram et scio. Ch. Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur. Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio Quid illo sit factum. Pa. Vix sum apud me, ita animus commotus est metu, Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono. Si. Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo. Pa. Credo pater. Ch. At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet. Pa. Dignus es Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris. Cr. Quid istuc est? Ch. Nomen non convenit. Cr. Fuit hercle huic aliud parvae. Ch. Quid Crito? Numquid meministi? Cr. Id quaero. Pa. Egone huius memoriam patiar meae Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi? Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est. Cr. Ipsa est. Ch. Ea est. Pa. Ex ipsa millies audivi. Si. Omnes nos gaudere hoc Chreme Te credo credere. Ch. Ita me Di ament, credo. Pa. Quid restat, pater? Si. Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam. Pa. O lepidum patrem! De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes. Ch. Causa optima est, Nisi quid pater ait aliud. Pa. Nempe. Si. Id scilicet. Ch. Dos Pamphile est Decem talenta. Pa. Accipio. Ch. Propero ad filiam. Eho mecum Crito: Nam illam me credo haud nosse. Si. Cur non illam huc transferri iubes? Pa. Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti. Si. Non potest. Pa. Qui non potest? Si. Quia habet aliud magis ex sese et maius. Pa. Quidnam? Si. Vinctus est. Pa. Pater non recte vinctus est. Si. Haud ita iussi. Pa. Iube solvi obsecro. Si. Age fiat. Pa. At matura. Si. Eo intro. Pa. O faustum et felicem hunc diem! CHARINUS. PAMPHILUS. Ch. Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum. Pa. Aliquis forsan me putet Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet. Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror