Multi alii in Andro tum audivere. CHREMES Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi, Quid eam tum? suamne esse aibat? CRITO Non. CHREMES Cuiam igitur? CRITO Fratris filiam. CHREMES Certe mea est. CRITO Quid ais? SIMO Quid tu ais? PAMPHILUS Arrige aures Pamphile. SIMO Qui credis? CHREMES Phania ille frater meus fuit. SIMO Noram et scio. CHREMES Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.