Sine. CRITO Itane vero obturbat? CHREMES Perge. CRITO Tum is mihi cognatus fuit Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum. Is ibi mortuus est. CHREMES Eius nomen? CRITO Nomen tam cito? PAMPHILUS Phania. CHREMES Hem, perii. CRITO Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio Rhamnusium se aiebat esse. CHREMES O Iupiter! CRITO Eadem haec Chreme