Videat qui siet. Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet. Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres? Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest. Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est, Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat Primum ad Chrysidis patrem se. SIMO Fabulam inceptat. CHREMES Sine. CRITO Itane vero obturbat? CHREMES Perge. CRITO Tum is mihi cognatus fuit Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum. Is ibi mortuus est. CHREMES Eius nomen? CRITO Nomen tam cito? PAMPHILUS Phania. CHREMES Hem, perii. CRITO Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio Rhamnusium se aiebat esse. CHREMES O Iupiter! CRITO Eadem haec Chreme Multi alii in Andro tum audivere. CHREMES Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi, Quid eam tum? suamne esse aibat? CRITO Non. CHREMES Cuiam igitur? CRITO Fratris filiam. CHREMES Certe mea est. CRITO Quid ais?