Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis, Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme? Pa. Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe. Si. Sycophanta. Cr. Hem! Ch. Sic Crito est hic: mitte. Cr. Videat qui siet. Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet. Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres? Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest. Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est, Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat Primum ad Chrysidis patrem se. Si. Fabulam inceptat. Ch. Sine. Cr. Itane vero obturbat? Ch. Perge. Cr. Tum is mihi cognatus fuit Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum. Is ibi mortuus est. Ch. Eius nomen? Cr. Nomen tam cito? Pa. Phania. Ch. Hem, perii. Cr. Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio Rhamnusium se aiebat esse. Ch. O Iupiter! Cr. Eadem haec Chreme Multi alii in Andro tum audivere. Ch. Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi, Quid eam tum? suamne esse aibat? Cr. Non. Ch. Cuiam igitur? Cr. Fratris filiam. Ch. Certe mea est. Cr. Quid ais? Si. Quid tu ais? Pa. Arrige aures Pamphile. Si. Qui credis? Ch. Phania ille frater meus fuit. Si. Noram et scio. Ch. Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur. Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio Quid illo sit factum.