Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis, Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme? PAMPHILUS Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe. SIMO Sycophanta. CRITO Hem! CHREMES Sic Crito est hic: mitte. CRITO Videat qui siet. Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet. Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres? Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest. Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est, Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat Primum ad Chrysidis patrem se. SIMO Fabulam inceptat.