Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis Putabam, et magnum exemplum continentiae. Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi, Neque commovetur animus in ea re tamen, Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum. Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia Bona dicere, et laudare fortunas meas Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes, Ultro ad me venit unicam gnatam suam Cum dote summa filio uxorem ut daret. Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies. So. Quid obstat cur non verae fiant? Si. Audies. Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt Chrysis vicina haec moritur. So. O factum bene! Beasti; metui a Chryside. Si. Ibi tum filius Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; Curabat una funus, tristis interim, Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi. Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis Causa, mortem huius tam fert familiariter: Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri? Haec ego putabam esse omnia humani ingeni Mansuetique animi officia. Quid multis moror? Egomet quoque eius causa in funus prodeo, Nihil suspicans etiam mali. So. Hem, quid est? Si. Scies. Effertur: imus. Interea inter mulieres Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam, Forma. So. Bona fortasse. Si. Et vultu, Sosia, Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.