Sino. Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme. CHREMES Pro peccato magno paulum supplici satis est patri. (CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILUS.) CRITO Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet; Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio. CHREMES Andrium ego Critonem video? certe is est. CRITO Salvus sis, Chreme. CHREMES Quid tu Athenas insolens? CRITO Evenit: sed hicine est Simo? CHREMES Hic. SIMO Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais? CRITO Tu negas? SIMO Itane huc paratus advenis? CRITO Qua de re? SIMO Rogas? Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis? Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—? CRITO Sanusne es? SIMO Ac meretricios amores nuptiis conglutinas? PAMPHILUS Perii! metuo ut substet hospes. CHREMES Si Simo hunc noris satis, Non ita arbitrere: bonus est hic vir. SIMO Hic vir sit bonus? Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis, Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme? PAMPHILUS Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe. SIMO Sycophanta. CRITO Hem! CHREMES Sic Crito est hic: mitte.